Hľadaný výraz: Mud 11,7-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate, 8 ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares. 9 Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. 10 Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.

1

mail   print   facebook   twitter